- OELSA vel OLSNA
- OELSA vel OLSNAGermanic. Oels, urbs Silesiae, cum titulo Ducatus, 2. leucis Vratislaviâ in ortum distans, versus Poloniam. Hanc olim Conradus, rami Glogoviensis auctor, nepoti Henrico Duci Lignicio, quem ab aulico sibi captivum adductum crudeli carcere excarnificavit, aliaque, quorum partem liberis eius restituit postea, extorsit, circa A. C. 1260. Pater Henrici Fidelis, Avus ex hoc alterius Henrlci atque Conradi, quorum ille lineam Sagano-Glogoviam, iste Olsnensem inchoavit: Conradus enim filius minor natu, Olsnam, Wolaviam ac Iaveram, in divisione paternae hereditatis, obtinuit, sed cum a Boleslao Ligniciô bellô vexaretur, ac ditionibus exueretur, Olsnam quoque inter alia amisit; mox a prodigo Princip pro pecunia mutuo data illam, pignoris locô, denuo nactus. Eius filius ex Elisabetha Vratislaviensi, Conradus II. Olsnam suam a praedonibus, qui ob ignaviam Wenceslai impune grassabantur, captam rursus perdidit, obiitque A. C. 1395. relictis ex Beata, filia Bernardi Ducis Suidnicensis, quatuor filiis, quibus omnibus Conradi nomen. E quibus secundus Steinaviam et Wolaviam ten vit, primus vero, dictus Conradus III. cognomine Albus vel Senior, quod praedonum partes sequutus esset, ad eiurandum Principatum adactus, decessit Vratislaviae A. C. 1451. Quô genitus Conradus IV. cognomine Albus Iunior quod viduae Georgii Regis Bohemiae adversus Matthiam Hungariae Regem favisset, sibi timens Principatum Saxonibus emendum obulit A. C. 1475. Matthias vero ne Silesia ad exteros perveniret, pretiô repraesentatô, in fidem subditos, relictô ad dies vitae Principi administratione, suscepit. Qui tamen a Ducibus eius postea expulsus, ultimo receptam a Rege Vladislao Olsnam rexit, ad A. C. 1492. quô morte suâ lineam clausit, nullis ex Margareta filia Zemoviti Mazovii, liberis relictis. Eô defunctô Principatus ab Uladislao, permutationis pro Podiebradio iure, Henrico Duci Monsterbergensi concessus et ab huius atnepte, hôc saeculô, Domui Wirtenbergicae illatus est. Sylvius enim Nimrodus, ex filiis Iulii Friederici, Appennagiatae seu Iulianae seu Brentianae lineae conditoris, natus A. C. 1622. Elisabethâ Mariâ Monsterbergensi herede ductâ, impetratâ Caesareâ investiturâ (quâ ipsa coniux simul investita et beneficium ad secundum, si iniret, coniugium protensum) in Ducatu Oelsensi seu Olsnensi, successit, eumque ad mortem usque, quâ raptus est A. C. 1664. tenuit. Pater Ferdinandi Caroli (qui natus A. C. 1650. obiit A. C. 1668.) Sylvii Friederici (nati 1651. et ab anno 1672. Eleonorae Carolae Georgii Ducis Montbelgardensis filiae agnatae suae, mariti) Christiani Ulrici (nati 1652. mariti Annae Elisabethae filiae Christiani Principis Anhaltini, e qua Christianum Ulricum ae Leopooldum victorem genuit) et Iulii Sigismundi (nati 1653.) Henricus autem is, cui diximus a Rege Olsnam concessam, decessit A. C. 1498. relictô, ex Ursula Brandenburgica, Carolô I. Duce Monsterbergae et Oelsae; qui defunctus A. C. 1536. Annam Sag mensem in matrimonio habuit, ex eaque genuit Henricum II. Ducem Monsterbergae et Oelsae: quô, et Margarethâ Megapolitanâ, genitus Carolus II. obiit A. C. 1617. ac complures ex Elisabethâ Magdalenâ Lignicia suscepit utriusque sexûs liberos, e quibus Carolus Fridericus (natus A. C. 1593.) iunxit sibi Annam primo Sophiam Saxonicam; exin Sophiam Magdalenam Ligniciam, ultimusque ex Podiebradiis masculus, decessit A. C. 1647. solâ praefatâ Elisabethâ Mariâ (quaenata est 1625.) herede relictâ. Vide Phil. Iac. Spenerum Syllog-Geneal. Histor. in Fam. Piastea et Theatr. Nobilit. Europ. Part. II. p. 17. 122. et 123. et infra in voce Olsna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.